- POLLUX
- POLLUXIovis et Ledae fil. frater Castoris, qui, cum immortalis esset (utpote eôdem ovô cum Helena prognatus) a Iove fertur petiisse, ut sibi cum fratre iam vitâ functoimmortalitatem suam partiri liceret: qua re impetratâ, alternis vicibus mori dicuntur, et reviviscere. Cui fabulae occasionem dedit Geminorum signi natura, quorum alterô oriente, alter occidit. Virg. l. 6. Aen. v. 121.Si fratrem Pollux alternâ morte redemit,Itque reditque viam toties. ————Ubi alternâ morte sumpsit vel a Pindaro, Od. 10. Nom.Μεταμειβόμενοι δ᾿ εννναλ.λὰζ ἁμέραν τὰν μὲν παρὰ πατρὶ φίλῳΔιὶ νέμονται, τὰν δ᾿ ὑπὸ κεύθεςι γαίης.Vel ab Homer. Odyss. 11. v. 302.Α῎λλοτε μὶν ζώους᾿ ἑτερήμεροι, ἄλλοτε δ᾿ αὖτοΤεθνᾶςι. ——— ———Graece Πολυδεύκης dicitur, quoniam vivus fuit εὐεργετικώτατος; et post mortem in Deorum numerum receptus una cum fratre nautas servet et sospitet. Δεῦκος γὰρ τὸ γλυκὸ, inquit Etymologus. Vide Castor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.